- SCENOGRAPHIA
- SCENOGRAPHIAquasi τῶ σκηνῶν γραφικὴ, ut Politiano appellatur in Panepistemone, pars est Optices specialis, quae res in plano eô modô refert, quô radii ab obiecto producuntur, ad oculum: nempe ratione pyramidali; cum sublimioribus radiis altiora, humilioribus humiliora, sinisterioribus sinistra conspiciuntur: Adeoque docet, quomodo illa, quorum exhibetur imago, commode sciteque, pro distantiis et altitudine, appareant. Cuius exemplum habemus in porticu longa; ubi ultima tabulati pars deprimi ac pavimenti ultima attolli, parietes ultimi contrahi videntur. Non igitur veram docet aequlitatem; sed quae visui commode se offerat. Ideoque, si circulus debeat repraesentari, saepe non circulum referre iubet, sed ellipses: quadrata item docet referre, non ut sunt; sed alterâ parte longius productâ. Quidam Sciagraphiam dixêre, sed hôc nomine potius intelligenda Graphices sive Artis pingendi pars, quae picturâ exprimit ac repraesentat tempore nocturnô facta: ut si pingatur Iudas Christum noctu prodens. Vide quoque Commandinum Protegomenis in Euclidem, et qui omnium trium Optices specialis partium Orthographiae, Stereographiae et Scenographiae discrimen usumque et quam iucunda utiliaque ex iis exsurgant problemata, breviter exponit, Hug. Sempilium de Mathem. discipl. l. 4. c. 7. Ad Scenographiam perrinet quoque Planisphaerii doctrina, quam Ptolemaeus tradidit, uti et Iordanus Nemorarius. Vide Voss. de Scient. Mathem. c. 25. §. 4. Sed et in Architectura, Σκηνογραφίαν dixêre, quâ non tantum frontis imago, quae operis futuri rectam faciem modice depictam ostenderet (id quod Οῤθογραφίαν proprie dixêre) sed totius corporis aedificii e solo excitati imago, cum laterum abscedentium adumbratione formata, praeferebatur. Σκην̑ος enim τὸ σῶμα est, quâ voce non humanum solum, sed et aedificii corpurs, Graeci indigitârunt. Unde Ausonius in Mosella, v. 319.------ ------ Scenas posuisse domorumQuam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 821. Galli Senographie vocant, et exponunt, representation en relief. Richelietus in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.